Matthew 9

Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis. Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus. . Nota infirmitates aliquando contingere propter peccata, etc., usque ad unde: BED. sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constat esse potentiae, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis, quae potest dimittere peccata ut Deus. Ecce per remissionem poenae, dimissionem culpae intellige. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis. Magna virtus, ubi sine mora imperium salus comitatur. Unde merito, qui aderant relictis blasphemiis stupentes, ad laudem convertuntur tantae majestatis. . Hic probabilius videtur, quod praetermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. Graece, Latine vectigal. Matthaeus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiae accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Caeteri Evangelistae propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum. Non dicit cujus, sed Lucas exprimit, etc., usque ad conversione poenitentium ostenditur. Bonum praesagium: jam ejus exemplo multi convertuntur. Jam post se multos trahit, Apostolus et doctor gentium futurus. HIER. Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, etc., usque ad praecepit: Poenitentes, exemplo Matthaei, veniam sperantes: unde Marcus dicit hic: Marc. 2.. Omnis quaestio, etc., usque ad et omnia quae gessit, saluti serviunt. Et susceptos poenitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat. Medicus est Christus, etc., usque ad Dei verbum recipiunt, esurire non possunt. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Nonne Nathanael, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur. Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitae novae, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitae. Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Id est perfectio novae vitae quae una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novae debebatur. Eosdem discipulos veteribus utribus comparat, etc., usque ad in novitate sensus intus reformamur. Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad coepit remedium sperare et quaerere. . Salutem Judaeis paratam, spe certa praeripuit gentilitas. Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga coepit Deo famulari, coepit gentilitas idololatria et peccato pollui. Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur. Fimbriam, non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit. Credidit utique quae petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide. Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri moerore suo subditos demulcentes, et turbam Judaeorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. Quia Synagoga laetitiam Dominicae inhabitationis, etc., usque ad paruit in susceptione. Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore. Id est, cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes. Nisi prius manus Judaeorum, etc., usque ad secreta potest deleri poenitentia. . Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus coelestis Jerusalem. etc. Duo caeci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile. . Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per praedicationem ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Graece usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt. . In Pharisaeis infidelitas Judaeorum signatur. . .
Copyright information for VulgGlossa